monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 122
Sed pater et mater non habent illam potestatem facere aut creare infantulum, nisi quod tantum in ardente libidine sanguinem suum excutiunt, et postea nullam potestatem in ea formandi habent. Nunquid videre potestis quomodo haec fiant, nisi quod ea cernitis in formis suis? Tu autem, o homo, dicis: Ego non video hanc oblationem carnem esse et sanguinem, ut hominem corpus et sanguinem esse cerno.